Latin
In Nomine Dei Summi, Alleluia
Anonymus, Antiphonarium Monasterii Benchorensis 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Deum in una
Perfectum substantia
Trinum.
Universorum
Fontis jubar luminum
Æthereorum,
Et orbi lucentium.
Hic cnim dies
Velut primogenitus
Coeli ab arce
Mundi olim micuit.
Sic verbum caro
Factum a principio
Lumen æternum
Missum Patre sæculo.
Illeque proto
Vires adimens Cabo,
Tum improviso
Noctem pepulit mundo.
Ita aeterno
Iste hoste subacto
Polum nodoso
Solvit mortis vinculo
Tenebrae super
Ante erant abyssum,
Quam radiaret
Primus diei dierum.
Haec quam prodiret
Vera lux mortalia
Contexit alta
Corda ignorantia.
Eodem die
Rubrum, ut ajunt, mare
Post tergum liquit
Liberatus Israhel.
Per hoc docemur
Mundi acta spernere,
Et in deserto
Virtutum consistere.
Summerso saevo
Cicni canunt aemulo.
Certatim Deo
Laudes Duci igneo
Sicque erepti
Nequam jubemur fretis
Laudare Deum
Explosis inimicis.
Et sicut ille
Lucis fuit initium,
Ita et isli
Salutis exordium.
Loquatur primus
In tenore die!
Secundus vero
In calore fidei.
In fine mundi
Post tanta mysteria
Adest Salvator
Cum grandi dementia.
Tamque aperte
Elementa praetendunt,
Quam vatum hora
Lucide concelebrant.
Natus ut homo
Mortali in tegmine
Non deest coelo
Manens in Trini'ale.
Vagil in pannis,
Veneratur a magis,
Fulget in stellis,
Adoratur in coelis.
Staturo viii
Continetur præsepi,
Cujus puSillo
Potest orbis concludi
Primumque siguum
PortenJit discipulis
Aquae conversae
In sapore nectaris.
Tum per prophetam
Completur ut dictum:
Saliet claudus
Ut cervus perniciter.
Planaque fatur
Absoluto vinculo
Lingua mutorum,
Imperante Domino.
Surdi sanantur,
Caeci, atque leprosi,
Fune retroso
Suscitantur mortui.
Totidem panes
Quinque dividit virum
Saturaturis
Procul dubio millibus.
Post tantas moles
Divinae clementiæ
Exosus ille
Stimulo invidiae.
Qui invidere
Et odire animam
Pro inimicis
Prorogans. . . . . .
Adversus eum
Initur consilium,
Qui magni dictus
Consilii est nuntius.
Accedunt ei
Ut latroni cum gladiis
Furem alternis
Tradituri æstibus.
Tandem humano
Traditur judicio
Mortali rege
Damnatur perpetuus.
Cruci confixus
Polum mire concutit,
Lumenque solis
Tribus obtondit horis.
Saxa rumpuntur,
Velum scinditur templi,
Vivi consurgant
De sepulchris mortui.
Quemque antiquum
Paradiso incolam
Recursu suo
Clementer restituit.
Exaltans caput
Universi corporis,
In Trinitate
Locavit Ecclesiae.
In hoc cælitus
Jubet portas principes
Regi cum sociis
Eternales pandere.
Errantem propriis
Evehens certissimam
Supernis ovem
Humeris ovilibus.
Quem expectamus
Adfuturum Judicem
Justum cuique
Oous suum reddere.
Rogo quam tantis
Talibusque donariis
Vicem condigne
Possumus rependere?
Quid tam mortales
Temptamus micrologi
Narrare, quivit
Quae nullus ediceret
Solum oramus
Hoc, idemque maximum:
Nostri æterne
Miserere, Domine. Alleluja.