Latin
In Nomine Dei Summi, Hymnus medice noctis
Anonymus, Antiphonarium Monasterii Benchorensis 12
Unproofread scanNot analysed yet
Mediae noctis tempus est,
Prophetica vox admonet,
Dicamus laudes Deo
Patri semper, ac Filio,
Sancto quoque Spiritui;
Perfecta enim Trinitas,
Uniusque substantiae
Laudauda nobis semper est.
Terrorem tempus hoc habet,
Quocum vastator augelus
Ægypto mortem intulit,
Leievit primogenita.
Hæc justis hora salus est,
Et quos idem tune angelus
Ausus punire non erat
Signum formidans sanguinis.
Ægyptus flebat fortiter
Tantorum diro funere;
Solus gaudebat Israhel
Agni protecius sanguine.
Nos vero Israhel sumus,
Laetamur in te, Domine,
Hostem spernentes et malum,
Christi defensi sanguine.
Ipsum profecto tempus est
Quo voce Evangelica
Venturus Sponsus creditur,
Regni caelestis conditor.
Occurrunt sanctæ virgines
Obviam tunc adventui,
Gestantes claras lampades
Magno laetantes gaudio.
Stultae vero remanent,
Quae extinctas habent lampades;
Frustra pulsantes januas
Clausæ jam regni regiae.
Quare vigilemus sobrii
Gestantes mentes splendidas.
Adventui ut Jesu
Digne curramus obviam.
Noctisque medio tempore
Paulus quoque et Sileas
Christum vincti in carcere
Conlaudantes soluti sunt.
Nobis mundus hic carcerest.
Te laudamus, Christe Deus,
Solve vincla peccatorum
In te sancte credentium.
Dignos nos fac, Hex agie,
Futuri regni gloriæ
Æternis ut mereamur
Te laudibus concinere.
Gloria Patri ingenito,
Gloria Unigenito,
Simul cum Sancto Spiritu
In sempiterna saecula.