Latin
In Nomine Dei Summi, Hymnum in die Dominico
Anonymus, Antiphonarium Monasterii Benchorensis 8
Unproofread scanNot analysed yet
Laudate, pueri, Dominum, laudate nomen Domini. Te Deum laudamus, te Dominum confitemur. Te aeternum Patrem omnis terra veneralur. Tibi omnes angeli, tibi coeli, et universae potestates. Tibi cherubin, et seraphin incessabili voce proclamant: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt coeli et universa terra honore gloriæ tuæ. Te gloriosus apostolorum chorus, te prophetarum laudabilis numerus. Te martyruni candidatus laudet exercitus. Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia. Patrem immensae majestatis. Venerandum tuum verum, unigeni tum Filium. Sanctum quoque Paraclitum Spiritum, Tu Rex gloriæ, Christe. Tu Patris sempiternus es Filius. Tu ad liberandum mundum suscepisti hominem. Non horruisti Virginis uterum. Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna cœlorum. Tu ad dexteram Dei sedens in gloria Patris judex crederis esse venturus. Te ergo quæsumes nobis tuis famutis subveni, quos pretioso sanguine redemisti. Æterna fac cum sanctis gloria munerari. Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuæ, et rege eos, et extolle illos usque in sæculum. Per singulos dies benedicimus te, et laudamus nomen tuum in aeternum, et in saeculum saeculi. Amen. Fiat, Domine, misericordia tua super nos, quemadmodum speravimus in te.