Latin
Section 1
Anonymus, Appendix (Secunda). Calendaria 1
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis fragmentum vetusti Kalendarii Hispani, quod Franciscus de Pisa, anno, Toleti ediderat, a Joanne Pino (Tract. historico-chronol. de liturgia Hispanica, cap. 9, sect. 4), iterum editum sit, tamen, quia ad notitiam festivitatum et jejumorum Ecclesiarum Hirpaniæ multum confert, illud hoc loco adjicere placuit, eique subjicere Kalendarium integrum, e Missali et Breviario Mozarabum, ex laudato fragmento, atque ex Orationali Gothicu collectum, quod, donec Kalendarium Gotho-Hispanum e Bibliothecarum latebris prodeat, ejus vices utcunque supplere possit.