Latin
Carmen De Laudibus Domini
Anonymus, Carmen de Laudibus Domini 5
Unproofread scanNot analysed yet
Ne tamen insignem res nulla ostenderet ortum, Virgine conciperis, non sufficit esse pudicam. Nec quæ nupta queat Domino conjungere fratrem Ne procul ex utero contagio turpis abesset. Mox ubi processu felix maturuit ætas, Indociles animos monitis servare paternis Aggrederis, rectamque viam labentibus offers, Atque ut missa Deo penitus praecepta paterent, Imperium tu morti adimis, morboque soluto Desperata jubes apprendere munia vitae, Restituisque diem cæcis, et ne quid inausum Restaret penitus, quo perfidus error obiret, Indicis sensum tumulis, et condita pridem Membra jubes iterum superasconsurgere in auras, Agnoscuntque suum dilecta cadavera nomen.