Latin
7 to 8
Anonymus, Carmen de Laudibus Domini 7-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sancte Deus summique Dei venerabile pignus, Ad cujus nomen violenta morte fugatæ, Pectoribus propriis alienaque pectora nactae, Exclamant pallentque animæ, jussaeque recedunt, Sicut multa prius de te miracula produnt, Cum terram coelumque inter suspensa tenentur, Obstricto per te quia nil permittitur hosti. At nunc tu Dominum meritis, pietate parentem, Imperio facilem, vivendi lege magistrum, Edictisque parem, quæ lex tibi condita sancit: Victorem lætumque pares mihi Constantinum, Hoc melius foetu, terris nihil ante dedisti, Nec dabis: exaequent utinam Sua pignora patrem.