Latin
1
Anonymus, Collectio Quarta 1
Unproofread scanNot analysed yet
Quae in S. Cyrilli Operibus sparsa sunt. Ex libro de Recta Fide ad Theodosium imperatorem. Hic siquidem (qui ex Deo natus) verus et naturalis est filius; ille vero (qui ex Virgine) aequivoce Dei Filius dicitur. Et paulo post iterum: Utique Dei Verbum non est homo, sed hominem assumpsit, quandoquidem unigenitus jam inde ab initio per se, Dei omnium opificis Filius est; homo autem, quem suscepit, cum natura Deus non sit, propter eum a quo assumptus est, qui verus Dei Filius est, eodem cum ipso nomine appellatur; istud vero: Nemo novit Filium nisi Pater, verum et naturalem Dei Patris Filium ostendit; illud vero Gabrielis: Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum: et ecce concipies in utero, et paries Filium, et vocabis nomen ejus Jesum, in hominem quadrat. Serm 3.