Latin
3
Anonymus, Collectio Quarta 3
Unproofread scanNot analysed yet
Anathem. 9. Is qui tantam Christo gloriam contulit, qui eum daemonibus fecit terribilem, donavitque ei ad coelos ascensionem. Anathem. 10. Iste fidelis Deo factus pontifex, etc. Ex epistola ad Acacium Melitenensem. Deum ex Christipara Virgine processisse, ex divina Scriptura edoctus sum: at vero Deum ex ipsa genitum esse, id nusquam edoctus sum. Nusquam igitur divina Scriptura Deum ex Christipara Virgine genitum esse dicit, sed Jesum Christum, Filium, Dominum. Propterea etiam Deus Verbum nominatur Christus, quia perpetuam cum Christo conjunctionem habet. Inconfusam itaque naturarum copulam retineamus, etc. (Ibid.) Inseparabilis est Deus a visibili. Unde honorem ejus, qui non separatur, non separo: separo naturas, sed conjungo adorationem (Serm. 7, ibid.) .