Latin
11
Anonymus, Collectio Secunda 11
Unproofread scanNot analysed yet
Item post aliquanta in eodem. Colo, inquit, eum, tamquam onmipotentis imaginem: Exaltavit eum Deus, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu Christi omne gemi flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philipp. ii, 9); propter utentem, id que ille utitur adoro; propter latentem colo quod foris pa…et, et in eo qui inseparabilis est non separo dignitatem, sed separo naturas, et conjungo reverentiam. Non per seipsum Deus est quod depositurum [Bal. depositum] est in sepulcro; sic enim essemus hominis, et hominis mortui, manifesti cultores. Sed quoniam in assumpto Deus ex assumente qui assumptus est tamquam ex assumente [B. tamquam assumentis] conjunctus appellatur Deus, propterea et crucifixae carnis daemones vocabulum perhorrescunt, crucifixae earni conjunctum, non autem compassum scientes Deum; ideo et judex venturus est iste qui visibilis paruit; quoniam omnipotenti conjungitur Deitati.