Latin
14
Anonymus, Collectio Secunda 14
Unproofread scanNot analysed yet
Item ejusdem in tractatu alio codicis, quaternione quinto, de Scripturae sanctae loco, ubi ait: Si recordatus fuerie quod habet frater tuus aliquid adversum to [Matth. v, 23). Qui manducat, inquit, earnem. Mementote de earne esse, quod dictum est: Sicut misit me vivus Pater (Joan. vi, 55), qui visibilis sum. Sed forte prave interpretor dictum: ergo de consequentibus audiamus. Sicut me misit vivus Pater, et ego vivo per Patrem (Ibid. ,v. 58); ille hic Deitatem intelligit, ego hominem dico. Videamus quis est sanus [Baluz. scaevus] interpres: Sicut misit me vivus Pater; hic dicit haereticus Divinitatem missam, se profiteri Deum Verbum dicere: Sicut misit me vivus Pater Ergo et hoc secundum ipsos ita erit intelligemdum: Et ego Deus [Baluz. Dei] Verbum vivo per Patrem, Post hoc enim videtur dictum: Et qui manducat me, et ille vivit. Quem ergo manducamus? Divinita tem, an eamem?