# Collectio Secunda 14

Anonymus, Collectio Secunda, 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/collectio-secunda/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/collectio-secunda/14

Item ejusdem in tractatu alio codicis, quaternione quinto, de Scripturae sanctae loco, ubi ait: Si recordatus fuerie quod habet frater tuus aliquid adversum to [Matth. v, 23). Qui manducat, inquit, earnem. Mementote de earne esse, quod dictum est: Sicut misit me vivus Pater (Joan. vi, 55), qui visibilis sum. Sed forte prave interpretor dictum: ergo de consequentibus audiamus. Sicut me misit vivus Pater, et ego vivo per Patrem (Ibid., v. 58); ille hic Deitatem intelligit, ego hominem dico. Videamus quis est sanus [Baluz. scaevus] interpres: Sicut misit me vivus Pater; hic dicit haereticus Divinitatem missam, se profiteri Deum Verbum dicere: Sicut misit me vivus Pater Ergo et hoc secundum ipsos ita erit intelligemdum: Et ego Deus [Baluz. Dei] Verbum vivo per Patrem, Post hoc enim videtur dictum: Et qui manducat me, et ille vivit. Quem ergo manducamus? Divinita tem, an eamem?

---

Anonymus, Collectio Secunda, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp783/tmp783/tmp783.tmp783.opp-lat1.xml.
