Latin
17
Anonymus, Collectio Secunda 17
Unproofread scanNot analysed yet
Item ex alio tractatu in quaternione vigesimo quinto. Propterea volo vos cautos favere, vel plaudere. Divisio non est conjunctio Deitatis, neque potentiae, cum Filius Christus est, in his divisio non est; in Deitate vero et humanitate divisio est secundum quod est Christus; indivisus est Filius; secundum quod est Filius, indivisus est; non enim habemus duos Christos et duos Filios, neque est apud nos primus Christus et secundus; neque alter et alter, neque iterum alter Filius, et iterum alter Filius: sed idem ipse, ipse Filius est duplex, nou dignitate, sed natura.