Latin
21
Anonymus, Collectio Secunda 21
Unproofread scanNot analysed yet
Item ex alio tractatu, quaternione xxxi. Hoc autem dico, ut noveritis, quam superexcellens et summa quaedam Deitatis conjunctio existebat etiam in infante ipso, cum Dominica caro conspicitur. Erat enim ipse et infans, et infantis ipsius Dominus. Laudastis vocem, sed indiscusse nolo faveatis, dixi enim: Ipse erat infans, et infantis habitator. Item ex altero codice, quaternione ii, veluti contra Artanos ei Macedonianos. Ampliorem, inquit, in Christum injuriam excogitantes, Spiritum sanctum a divina dissecant natura, qui ejus humanitatem figuravit in utero Virginis: Quod enim, inquit Scriptura, inde natum est, de Spiritu sancto est (Matth. i, 20); qui secundum justitiam quod figuratum est reformavit: Manifestum enim, inquit, in carne, justificatum est in Spiritu (I Tim. iii, 16); qui eum terribilem et formidabilem daemonibus faciebat: Ego enim, inquit, in Spiritu Dei ejicio damenia (Luc. xi, 20); qui ejus carnem templum est fabricatus: Vidi enim Spiritum, inquit, descendentem tamquam columbam et manentem super eum (Joan. i, 52); qui ei in coelum ascensionem donavit: Praecipiens enim, inquit Scriptura, apostolis quos elegit per Spiritum sanctum, elevatus in coelum est (Act. i, 2). Hic, inquam, Spiritus, qui tam magnam gloriam donavit, esse ab his asseritur servus