# Collectio Secunda 5

Anonymus, Collectio Secunda, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/collectio-secunda/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/collectio-secunda/5

Item in quaternione octavo de dictis Epistolae: Apostoli ad Hebraeos. Apostoli enim nomen in Christo audientes, Deum Verbum male intelligunt, apostolum esse. Item legentes pontificis vocabulum, Deum' esse imaginantur pontificem, mira dementia; quis enim apostoli officium audiens, non statim videat hominem demonstrari? Quis summi sacerdotis nomen audiens, Divinitatis naturam ad sacerdotis ministerium vocet? Si enim Deus pontifex est, quis erit qui officio ejus debeat coli? Si Deus oblaturus est sacrificia tamquam pontifex, nullus erit cui offerantur Deus; quid enim dignum jam Divinitate est, si tamquam inferior offerat sacrificia superiori? Et subjungit: Unde igitur eis Deus appellandus pontifex visus est, qui [Baluz. quia] sacrificio, secundum sacerdotii ritum, ad provectum suum omnino non indiget; perpetuae quippe possessor est Divinitatis: Ex hominibus nempe electus atque susceptus pontifex pro hominibus constituitur apud Deum, etc. (Heb. v, 1).

---

Anonymus, Collectio Secunda, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp783/tmp783/tmp783.tmp783.opp-lat1.xml.
