# Collectio Secunda 8

Anonymus, Collectio Secunda, 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/collectio-secunda/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/collectio-secunda/8

Item ex alio tractatu, quaternione decimo quinto [B. vigesimo]. Hunc, inquit, Jesum suscitavit Deus, non est mortuus Deus, sed suscitavit. Apollinaris, audi Petri apostoli dicta, audi et tu in [B. cum] Apollinari impietas Ariana. Hunc Jesum suscitavit Deus (Act. x, 40), qui visibilis oculis apparuit; hunc qui ligno crucifixus [B. confixus] est; hunc qui Thomae palpatus est manibus, qui ad eum clamavit: Palpate et videte [B. Palpa et vide], quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. xxiv, 39); et his dictis discipulus credens, palpatoque eo, de carnis quae crucifixa est resurrectione certior factus, mirandorum glorificabat opificem Deum, dicens: Dominus meus et Deus meus (Joan. xx, 28); non utique illud quod palpaverat appellans Deum.

---

Anonymus, Collectio Secunda, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp783/tmp783/tmp783.tmp783.opp-lat1.xml.
