Latin
Ex libro i
Anonymus, Collectio Tertia 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Saepe, inquit, illos rogavi: Num Deitatem dicitis ex sancta Virgine natam? Ad haec verba illico resiliunt, etc. Serm. 5. Vide quid consequatur, haeretice. Non invideo hanc vocem Christi genitrici Virgini, etc. Serm. 5. Ita et alibi dicit: Locutus est nobis in Filio, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula: qui cum sit splendor gloriae, etc. Serm. 7. Si Deus est Christus, inquit, et Christus ex beata Maria est ortus, cur Virgo non sit Dei genitrix? etc. Sertn. 5. De beato Joanne Baptista praedicatur a sanctis angelis, implendum esse infantem Spiritu sancto, adhuc ex utero matris suae, etc. Serm. 5. Gaudeo enim, inquit, vestrum aspiciens zelum, etc. Serm. 3. Nos autem oportet quod nunc mihi venit in mentem advertere, etiam Nicaenam synodum nusquam dicere ausam Deum ex Maria genitum, etc. Serm. 3. Secuti sunt evangelistam; nam evangelista ubi ad narrandam humanationem pervenit, dicere generationem in Deo Verbo vitavit, ac posuit incarnationem, etc. Serm. 3. Tamen Divinitate certe quae major est ipsum Dei Verbum recentius esse nugantur, etc. Serm. 3. Dixi jam saepius: Si quis inter vos simplicior, etc. Serm. 5.