Latin
Ex libro iii
Anonymus, Collectio Tertia 3
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim audiunt nomen apostoli, ipsum Deum verbum intelligunt apostolum, etc. Serm. 6. Non angelos apprehendit, sed semen Abraham apprehendit, etc. Serm. 6 Semen Abraham is est qui heri et hodie, ut Paulus ait, non qui dixit: Prius quam Abraham fieret, ego sum, etc. Serm. 6. Hic ille fidelis Deo factus pontifex, factus est enim, non ab aeterno erat, etc. Serm. 6. Cum igitur solus hic nobis sit pontifex misericors, et cognatus, et firmus, cavete ne ab ejus fide dimoveamini, etc. Serm. 6. Meministis autem prorsus eorum quae saepe di…i vobis, cum duas in Christo naturas distinguerem, etc. Serm. 2.