# De Computo Paschali 1.34-50

Anonymus, De Computo Paschali, 1.34 to 1.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/de-computo-paschali/1.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/de-computo-paschali/1.34

et in mensium ordine quotum quaerere volueris, quam ad caput videris eram dicbus singulis adnotatam, contra ipsam in iisdem cancellis invenies feriam fixam. ID columna vero bissextili, quae cancellis lunaribus glutinata certo limite sociatur. Annus igitur et ipse septimus decimus feria tertia; sed ubi Kalendarum martiarum diem inveneris mineatum, illic habes bissextum inmissa feria designatum. Cum autem perveneris advigesimum etoctavum, ad primum reverteris annum; et sic usque in fine mundi recapitulando singulos tam paschales quam bissextiles, simul ctiam et lunarcs annos, feriarumque dies invenies adnotatos. Sed ut ipsum diem bissextilem in integro recognoscas, hanc rationem sequi debebis et scire hunc diem bissextilem non lavorabis. Hbraei primo ob hoc, non sua, sed Dei sapientia edocti, circa cursum lunae, non potuerunt errare; et ideo quando primum in Ægypto pridie idus Apriles quarta feria quarladccima luna, bessicilicus, duac selae de scripulo trion, semiuncia, sicilicus immolaverunt pascha, dixerunt duodecim invenis, et duodecim crescentis; co quod invenerint lunam quando facta sit a minutione non a crementis incoasse; unde comprehenditur aequinoctium octavum Kalendas Apriles diem primum inventum fuisse, et quarta die quod est quinto Kalendas ejusdem dixisse omnipotentem Deum fiant duo lumitiaria in firmamento cæli, sic ul luceant super terram, et dividant inter diem et noctem, et sint in signis, et in temporibus, et in diebus et in annis, et sint in splendore in firmamento cœli sic ut luceant super terram; et sic est factum. Et fecit Deus duo luminaria magna; luminare majus initium die;, et luminare minus initium noctis; et cetera. Fecit igitur omnipotens Deus solem initium dici et cucurrit antequam fieret luna horas undecim et quartam partem horae; et statim jussit fieri lunam, et prosequi eum, cum quo tam magnum officium in coelo fuerat adepta.

---

Anonymus, De Computo Paschali, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp974/tmp974/tmp974.tmp974.opp-lat1.xml.
