Latin
1.51 to 1.71
Anonymus, De Computo Paschali 1.51-71
Unproofread scanNot analysed yet
Constituta est igitur quinta decima plena, quia nihil quod non plenum perfectumque ediderit potentia Condituris. Et ideo utique dictum est, duodecim minuentis et duodecim crescentis; luna enim per duodecim se. mestrua minuitur, et per duodecim semestrua cre. scit, ut quod minus sol ad plenum diem cucurrisse cognoscilur, hoc luna divinum magisterium minuisse a sapientibus invenitur; et sic cum Dominus jussit dodrantibus crescere, et dodrantibus minui, sicut re vel ante ipso ostenditur calculata partitio. Quindecies enim dodrantes, decusas, quadran; sed quia dixit duodecim minuentis et duodecim crescentis duodecima in decnsas quadran faciat tibi deunsicilitus. Lunaris vero annus habet dies tricentos quin. . quaginta quattuor, in cujus anni mense invenies dies viginti novem, semis, super quos addes deunsicilicus, et fiunt tibi dies triginta, cincunsicilicus. Duodecies ergo triesciucunsicilicus faciunt tibi, secundum cursum Romanorum, dies trecentos sexaginta quinque, quadran; qucm quadrantem per quadriennium temporis rediges, et facit tibi unum assem bissextum, hoc est quater quadrantes assis; haec est feria una. De columnis autem, quibus in circulorum capite cum suis sunt lineis picturatae, haec ratio cupienti clypeata monstratur. Qnota enim fuerit Kal. Jan. luna contra ipsam directa linea adsecutus invenies. In secunda columna mensis primi quota die lunam primam tuos ante oculos fixam; in tertia autem, quarta, quinta, et sexta columna luna decima quotu erit mensis quarti, quinti, septimi et decimi hanc lineam oculo cernens, prospicis per quattuor columnas esse dispositam a x jejuniis enim legitimis deserviens adnotatur, sicut de septimi mensis jejunio praecipiente Domino Moyses sanctissimus proteslatur: hæc dicit Dominus: a nona mensis, inquit, in decima mensis ad vesperas sabbatizabitis sabbata vestra; et omnis qui se non humiliaverit in jejunio illo perdam animam illam de populo suo. Sic et per Zachariam Prophetarum omnium decus, dc his sacris legitimis que jejuniis Dominus post captivitates tempus locutus est dicens: factum cst, inquit, verbum Domini omnipotentis ad me, dicens;