# De Computo Paschali 1.72-89

Anonymus, De Computo Paschali, 1.72 to 1.89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/de-computo-paschali/1.72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/de-computo-paschali/1.72

die ad populum terrae, et ad sacerdotes: si jejurzaveritis et planxeritis in quintis aut in septimis jejuniis, et ecce septuaginta annis nunquid jejunium jejunastis mihi o domus Israel? et si manducaveritis et biveritis, nonne vos manducetis et vos bibitis, non hæc. verba sunt quae locutus est Dominus in manibus Prophetarum illorum qui ante nos fuerunt? Cum fuit Jerusalera habitata, et copiosa, et civitates illius in circuitum I et montana et campestres habitabantur. Et factum eat verbum Domini ad Zachariam dicens: hæc dicit Dominus Omnipotens, judicium justum judicate, miserationem et misericordiam facile unusquisque ad fratrem suum, et viduæ et pupillo et advenæ, et pauper inclite dominari, et malitiam quique fratris sui nolite revervare in cordibus vestris. Et paulo post: hæc dicit Dominus Omnipotens jejunium quartum, et jejunium quintum, jejunium septimum, et jejunium decimum erunt domui Juda in gaudium, et in jucunditatem, et in solemnitates bonas et jucundi eritis et veritatem et pacem amabitis. Ecce jejunia legitima, qualitcr fieri debeantur, a Domino nuntiantur. Sed cur in istis mensibus designatur, volentibus ostendamus. Jejunium enim quartum pro primitiis et mensibus; et jejunamus jejunium quintum pro areis redigendis et decimis offerendis; jejunium septimum pro vindemiis colligendis; et jejunium decimum pro sementationibus etiam seminandi, sed olei primitiis delibandis. In quorum jejuniorum quattuor septimanis sine ullo errore lunam decimam intueberis, manifestam. A Dominico autem pascha et uniuscujusque anni computas dies octoginla quattuor, in quorum conclusionem invenies sabbatorum dies, quod est finis septimanae, quae in se habet quarti mensis lunam decimam et exsolves post sacrificium jejunium quartum. Centum duodecim jejnnium quintum; centum septuaginta quinque jejunium septimum; ducentos sexaginta sex jejunium decimum; sic singula in ordine recensendo artis hujus magister et doctor poterit reppcrire;

---

Anonymus, De Computo Paschali, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp974/tmp974/tmp974.tmp974.opp-lat1.xml.
