Latin
1.90 to 1.95
Anonymus, De Computo Paschali 1.90-95
Unproofread scanNot analysed yet
si tamen somnolentia cordis, quae a sapientibus declinatur, non obpresserit sensum. His quoque supradictis columnis aliac septem jungunlur, in quibus Kalendarum Januariarum luna et paschae Dominicorum dies adnotantur; tricesimarius etenim lunae numcrum, per septemnarium numerum ebdomadis divisus spatia numero ducenta decem disterminat. It autem unius cujusque paschae diem invenias, lunam et feriam, quae fuerit Kalendis Januariis, observahis, ut lunae cursum tenens in eadem columna, diem invenias paschae, quod ad feriam suprascriptam pertinere videtur; hoc idem et in fabulis triginta sequenlibus adprobatur, in quibus Kalendarum Martiarum lunam et feriam per septenarium numerum utrarumque in luna dierum triginta ducenta decem spatia invenies adnotata, nunlianles certissime fixum unius cujusque anni dominicum pascha. Nam et harum fibularum numerum tres aliae ut pediseque columnae secuntur, quae in se embolismorum titulos cl lunares annos lineis tensis ex Kalendis Janunriis quota fuerit curiosis et bene sullicitis planius monstrare coguntur, ut horum circulorum veritas in omnibus suis ornata monilibus ostendatur.