Latin
2.3.1 to 2.3.11
Anonymus, De Computo Paschali 2.3.1-11
Unproofread scanNot analysed yet
Fiunt ergo a protoplausto Adam in anno sextodecimo Tiberii Caesaris, idest in passionis Domini die, anni v. millia quingenti, et a passione Domini usque ad annum decimum Regis, anni quadringenti viginti; quo anno et invenies diem paschae sacratissimum, in quo Dominus noster pro nobis agnus Dei fuerit immolatus. Qui dies in capite circuli primi anno decimo ejusdem Regis defigitur, perfecto no- Inero tilulatus. In his itaque annis Augustalis, sui laterculi auctor, dum et litterarum sit scientia præditus, et calculationis arte peritus, vitiurn incurrisse cognoscitur, propter annorum scilicet numerum suo in lunari cursu, cui plus assis unus ex ipso annorum fallaci numero accidisse probatur. Dicit enim a passione Dominica centesimo octogesimo el sexto anno, ejusdem Paschæ die, diem diei convenisse, cum in anno centesimo sexagesimo ct nono a capite circuli tertii diem ipsum debuit repperire, quem in suis circulis anno sexagesimo et nono noscitur defixisse. Illum vero sine membris diem cum vocahulo personatum apud nos anno septimo decimo, habitum suorum circulorum in capite in incerto numcro ostendi' tur titulasse; ideo utique in errore devenisse videtur, sicnt ipse suo adloquio profitetur. Quod autem, in. quit, non ab eo anno quo passus est Dominus annorum ordinaii sunt circuli investigati adque repperiti compendii utilitas sua sit a duobus Geminis consulibus quo anno passus est Dominus usque ad annum consulatus Antonini quater et Albiui, qui in hoc opere primus est, anni centum octoginta sex numerantur, et quia hoc eodem Consule contigit, ut omnifariam paschæ dies diei passionis Domini conveniret utilitas abluta (sic) compendi fastidiri non debuit. Ab hoc igitur Consule, quo primæ ocduadis initia cæpta sunt, usque ad eum annum quo octogesimus et quartus annus cum suis embolismorum signis concluditur, perfacile est inspicientibus Kosmutae calculationis veritatem oculis quoque testibus comprobire, qualiter in hac supputatione comprobare se promittit;