Latin
2.4.45 to 2.4.55
Anonymus, De Computo Paschali 2.4.45-55
Unproofread scanNot analysed yet
sed ut ipse primus mensis a tertio nonarum Martiarum die usque in quarto nonarum Aprilium a cunctis plerumque esse dicatur, certa atque digesta ratione monstretur, ut in his viginti novem diebus paschalis nativitas retegatur, et per primum annalem circulum veridicis documentis, evidentius ostendatur. A solis enim et lunae fabrica quae die V. Kalendarum Aprilium sumpsit exordium, computamus dies trecentos liberos quadragenta occurrisse ad futurum quintum nonarum martiarum diem, super quos dies addimus lunam quintam decimam, in qua utique plenitudine diei ipsarum quintum Kalendarum Aprilium ad vesperam a Domino fuerat constituta, et fiunt dies trecenti quinquaginta quinque, in quibus partiris sexagesimam, et habes quinques deuncos; addes supra summam superiorem, et fiunt dies trecenti sexaginta. Deun. partiris trigesimam et invenies decusdipondius super et deun. et quoniam quintadecima luna, plena, ut diximus, quinto Kalendas Apriles fuerat facta pridie idus Apriles, ut ritis cornibus extenuatur ad snum mensem primum implevit; propter quod novilunium Judaeis praeceptum est observare usque in hodiernum diem. Secundum vero mensem quarto idus Majas implevit, tertium mensem quarto idus Junias, quartum mensem sexto idus JuHas, quintum mensem sexto idus Augustas, sextum mensem septimum idus septembris, septimum mensem pridic Nonas Octobris, oc tavum mensem nonis Novembribus, nonum mensem pridie nonas Decemluis,- decimum mensem tertio nonas Januarias, undecimum mensem Kalendis Februariis, duodecimum mensem quinto nonas Martias, et habes dies trecentos quinquaginta quinque, quos continet annus primus sane inibi quindecim diebus lunae, quota utique plena (t perfecta fuerat facta. Nam a quintum nonarum in quartum Nonarum Martiarum die supputatio pronuntiat luna, qui est scilicet dies inter quintu et tertio medius in quo luna deun et non assis, qui est dies unus inventus sit plenus. Itaque a die ipso mensis inchoari non potest primus, sed a tertio nonarum martiarum in quarta nonarum Aprilium diem, in quarum quartu nonarum pridie, hoc cst in die kalendarum ApriJium conputamus ex quinta kalendarum earumdem praeteriti, idest primi anni, in quo die utraque luminaria in signis, et in temporibus, et in diebus, et in annis a Domino fuerant constituta, et inveniemus dies trecentos septuaginta, super quos addimus lunam quintam decimam, in quo statu interea fuerat facta, et fiunt dies trecenti octoginta quinque.