# De Computo Paschali 2.4.56-68

Anonymus, De Computo Paschali, 2.4.56 to 2.4.68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/de-computo-paschali/2.4.56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/de-computo-paschali/2.4.56

Ex quibus diebus partiris sexagesimam, ct habes scxis cincun; hos praedictae su amac adjungis, et fiunt dies trecenti nonaginta unu cincun; partiris trigesimam et invenies decus tresis, superet ascincunt. Ergo ex die tertio nonarum martiarum usque in diem quartum nonarum Aprilium primam lunam quacrere debemus, quoniam in quocunque die existis viginti novem diebus luna prima cum fuerit, inde incipit mensis primus, in quo mense pascha sacratissimum celebrari praecepit omnipotens Deus, sicut in Exodo testatur et dicit: diem festum paschæ observabitis; septem diebus edetis azima, sicut praecepi tibi, per tempus mensis novorum; in eo enim existis de terra Ægypti. Hen in Levitico praecipit Dominus et dicit: primo mense in quarta decima mensis, in medio vespertinorum pascha Domini, cl in quintadecima mensis hujus dies festi azimorum Domino. Hen in Numeris: et loculus est Dominus ad Moysen in deserto Sina anno secundo proficiscentibus eis ex Ægypto, in mense primo dicens: dic, ut faciant filii Israel pascha in tempore suo quartadecima die mensis primi ad vesperam. Secundum tempora, secundum legem suant et secundum comparationem suam facies illud. Et locutus est Moyses filiis Israel facere pascha in dt serto Sina secundum quod præcepit Dom nus Moysi, sic fecerunt filii Israel. Et paulo post cum comminatione præcepit Dominus, et dicit: homo qui fuerit mundus, et in via longa non fuerit, et cessaverit facere pascha, exterminabitur anima illo de populo suo, quia munus Domino non obtulit in tempore suo: et peccatum suum accipiet homo ille. In Deuteronomio Moyses ad populum locutus est dicens: observa mensem novorum, et facies pascha Domino Deo tuo, quia in mente novorum existi de terra Ægypti nocte, et sacrificabis pascha Domino Deo tu. Sic quoquc et in primo libro, Esdræ apertius scriptus est egit.

---

Anonymus, De Computo Paschali, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp974/tmp974/tmp974.tmp974.opp-lat1.xml.
