# De Computo Paschali 2.4.69-86

Anonymus, De Computo Paschali, 2.4.69 to 2.4.86. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/de-computo-paschali/2.4.69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/de-computo-paschali/2.4.69

Osius pascha in Hierosolymis Deo, et immolavit phasec quarta decima luna primi mensis ad vesperam. Ecce quartadecimæ lunæ dies, qui est ad quintu decimu kalendarum Aprilium die usque in septimo decimo kalendarum Majarum, legaliter ut sit vcra ratione firmata dinosci ur; et sic etiam a tertio Nonarum Martiarum die usque in decimo kalendarum Aprilium diem sunt decem novem, in quibus luna dum nascitur, lunaribus annis proculdubio deputatur; a nonum vero kalendarum Aprilium in die quariu Nonarum earundem dies sunt decem, et his dum nascitur embolismaribus annis profecto defixa notatur, sicut circulorum in vetustatis indiculo comprobatur. Sex enim menses divident annum, in embolismario vero mensis unus dierum triginta prorogalor accedit sexes ergo vies nonus tibi faciunt dies centum septuaginta quattuor; et septies triceni habes cc. decusas summulas adjungis, faciunt tibi dies trecentos octoginta quattuor. Hic est annus embolismaris. Lunaris autem annus aeque in sex mensibus dividitur. Sexes itaque vies nOnas faciunt tibi dies centum septuaginta quattuor, et sexes triceai centus octo sunt. Junctæ sibi invicem summulae faciunt dies trecentos quinquaginta quattuor, non a dominico in dominicum paschae, sed ad quartam decimam in quartam decimam lunam primi mensis anni supputantur venientis;; et sic omnes suo in ordine per annos octoginta quattuor certis mensibus sine dubio dies collectos invenies, sicut ipsius lunæ per menses singulos oculis testihus, nativitatis fulget aspectus. A prima enim luna kalendarum Januariarum usque ad octavam annos embolismares invenies; a nona vero usque in vigesima septima lunares pro certo repperies. Sic etiama vigesima et. octava usque ad trigesimam embolismares invenies annos. Hæc omnia solicitius observabis, et dies paschae in integro invenies. Non laborabis ecce, annuente Domino, singula dilucide perfecta monstrantur, in quorum jam et obtrectatorum perfidia refallatur, ut insontium astuta simplicitas cunctis subdita cognoscatur;

---

Anonymus, De Computo Paschali, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp974/tmp974/tmp974.tmp974.opp-lat1.xml.
