Latin
EXPLANATIO PRAiVIA
Anonymus, De decem Dei nominibus capitulum praefatio.6
Unproofread scanNot analysed yet
Veterum scriptorum morem hic secuti sumus; quod licet res ipsa monebat» id tamen dixisse haud otiosum putavi, propter nonnullos hujus temporis Hebraizantes, quos facilius stomachari video, si quid aliter in Hebraeis voluminibus lectum fuerit, quam ipsi legere consueverunt. Porro nomen τετράγραμμον, tetragammum, apud Theodoreium Qiuest. 15 in Exod. depravatum existimavit …. Drustus in suo Tetragrammato. Sed ex Graeco ms. codice Colbertino, et ex Latinis exemplaribus sancti Hieronymi manifestissime apparet, veteres legisse cum Theodoreto τετράγραμμον; ac proinde Drusii restitutionem, sive correctionem cap. 23 Opusculi memorati esse meram depravationem, si legatur apud Theudoretum loco supra citato τετραγράμματον.