# Eutherius Thyanensis 1.1

Anonymus, Eutherius Thyanensis, Marii Mercatoris Praefatio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/eutherius-thyanensis/1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/eutherius-thyanensis/1.1

De Eutherio Nestorianae partis episcopo, ejusque sermonibus adversus S. Cyrilli et catholicorum aliquot sententias. Patefactis hactenus Nestorii Theodorique ac Theodoreti blasphemiis, quod eadem fuerit Eutherii ac illorum impietas, sed callidius, atque adeo perniciosius, insinuata fidelium animis, approbemus ex sermonibus quos conscripsit, in aliquot catholicorum sententias, et eam maxime beati Cyrilli Alexandrini pontificis, quam de Christo protulit dicens: Passus est impassibiliter. Quae sententia catholicae veritatis auctoritate munita hoc asserere nititur, ut unus idemque Dei Filius, secundum Deitatem impassibilis, secundum carnem passibilis esse credatur; sicut et sanctus Ambrosius Mediolanensis episcopus in libro de Incarnatione Christi his edisserit verbis (Lib. de Incarnat. c. 5): Moriebatur, et non moriebatur; sepeliebatur, et non sepeliebatur; resurgebat, et non resurgebat, quia corpus proprium suscitabat; quia quod cecidit, hoc resurgit; quod non cecidit, non resurgit.

---

Anonymus, Eutherius Thyanensis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp798/tmp798/tmp798.tmp798.opp-lat1.xml.
