Latin
Epilogus
Anonymus, Eutherius Thyanensis 3.2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed nunc hanc ipsam Nestorianam perfidiam licet in hujus operis fine nonnullis exemplis arguere. Dic, o haeresis ingrata, crudelis, et impia, cui Christi Domini nostri voluntaria pro nobis exinanitio improbata [Baluz. probrosa] est, et visa humilitas divinae dignationis indigna: quae cum Judaeis et gentilibus crucem Christi scandalum et stultitiam reputas, nec Deum factum hominem tulisse passiones impassibiliter confiteris; si Nilus AEgypti in sua natura persistens, fuit AEgyptiis sanguis (Exod. vii, 20); Hebraeis autem aqua potabilis; si dies lumen Israelitis exhibuit (Exod. x, 23; Sap. xviii, 1), tenebras hostibus, quas merebantur, effudit; si fornax Babylonia tres pueros rorefecit, Babylonios incendio concremavit (Dan. iii, 24); cur tibi indignum aut impossibile videatur, unum eumdemque Filium, propter utramque naturam, pro nobis impassibiliter fuisse perpessum? Si haec vis creatura atque potentia est, cur id ipsum Creator implere non potuit, qui omnia quaecumque voluit, fecit, in coelo et in terra, in mari, et in omnibus abyssis (Psal. cxxxiv, 6)?