# NORMA VIVENDI (Appendix XV) 13

Anonymus, NORMA VIVENDI (Appendix XV), Norma Vivendi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/norma-vivendi-appendix-xv/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/norma-vivendi-appendix-xv/13

Si vis tuas adimplere virtutes, prodere noli; occulta virtutes pro elatone; absconde bona facta pro arrogantia; fuge videri quod esse meruisti; qui manifestando poteras amittere, tacendo custodi. Vitia vero cordis tui revela, pravas cogitationes manifesta illico, peccatum enim revelatum cito curatur, simulata culpa crescit. Si patet vitium, ex magno fit pusillum; si latet peccatum, ex minimo fit maximum. Melius est amem ut vites vitium quam ut emendes, ne forte cum incurreris, pessima consuetudine revocare non possis. Consuetudinis viucula vix solvuntur, et inolila diu tardius corriguntur.

---

Anonymus, NORMA VIVENDI (Appendix XV), ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1439/tmp1439/tmp1439.tmp1439.opp-lat1.xml.
