Latin
Norma Vivendi
Anonymus, NORMA VIVENDI (Appendix XV) 20
Unproofread scanNot analysed yet
Tene modum in omni tempore, ut nihil intemperatum agas, nec minus, nec ultra quam oportet, nec in bonis nisi moderatus esse non debes. Omnia enim medicamenta utilia sunt, et cum tempore omnia fiunt utilia; recta enim iminoderato usu corrumpuntur, omnis nimietas in vitio est; prospice igitur quid aptum sit tibi, et tempori, et ubi, quando, quare, quandiu facere debeatur; causas reruin et tempora inspice, et singulorum operum discretiones diligenter distingue.