Latin
Norma Vivendi
Anonymus, NORMA VIVENDI (Appendix XV) 5
Unproofread scanNot analysed yet
Reverentiam sanctam amplectere, et confestim benigna suscipe charitate; peccanti juste non dimittus, sed culpam sciturus, quia in te est venturum judicium; non habebis indulgentiam, nisi dederis. Etsi ille non supplicet, sibique bumiliter dimitti non postulet, si peccatum suum mala consuetudine non cognoscat conscientia, tu tamen ex corde relaxa, veniam quoque propria voluntate concede; aufer a corde fraternam otfensam, vel offensionem, et alienae nequitiæ non servito; odinm enim a Deo separat, nec sanguine fuso deletur.