Latin
Norma Vivendi
Anonymus, NORMA VIVENDI (Appendix XV) 7
Unproofread scanNot analysed yet
Discerne te tuo, non alieno judicio; nec ex alieno sermone, sed ex tua te mente metire. Nemo melius et magis scire potest quid tu scis quam tu, cum conscius tui es. Quibus vero prodest, si malus, si bonus praediceris; aut quae laus hominum pertinet ad te, si alius es quam laudaris? Quapropter vita simulationem, vita bypocrisin, sub obscuriori veste non simula sanctitatem. Qualis haberi vis, talis esto professione tua et habitu; et in incessu tuo sit simplicitas, et in motu puritas; nihil dedecoris, nihil lasciviae, nihil petulantiae, nihil insolentiae in incessu tuo appareat; gestus enim corporis signum est mentis; non praebeas de te aliis spectaculum, nec aliis obtrectandi locum.