# NORMA VIVENDI (Appendix XV) 9

Anonymus, NORMA VIVENDI (Appendix XV), Norma Vivendi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/norma-vivendi-appendix-xv/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/norma-vivendi-appendix-xv/9

Claude aures, ne audias aliquid impudicum; vanus enim sermo cito polluit mentem, et facile læditur turpibus, et malis omnibus,agiturque libenter quod auditur. Nemo enim creditur odisse quorum relatione non læditur; nihil ex ore tuo procedat quo turpescas, vel quod turpe sit; sed hæc erumpant ex ore tuo, et ex labiis, quae aures non polluant audientium; sermo enim vanus conscientiae vanæ est index. Mores hominis lingua pandit, et qualis sermo ostenditur, talis animus comprobatur. Ab otioso sermone compesce linguam, nec inania verba loquaris; sermo cnim otiosus non erit sine judicio. Unusquisque enim redditurus est rationem sermonum suorum, ante uniuscujusque hominis faciem stabunt verba sua. Qui verba mala non reprimit, ad noxia cito transit; et qui minima non respuit, in maxima valde prorumpit; minorum namque culpa majorem generat.

---

Anonymus, NORMA VIVENDI (Appendix XV), ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1439/tmp1439/tmp1439.tmp1439.opp-lat1.xml.
