Latin
(Ex Bolland.)
Anonymus, Opuscula Omissa 1
Unproofread scanNot analysed yet
Paulinus dilectissimo fratri Cxsario Hormisda. Exsulto in Domino, dilectissime frater, et indesinenter exsulto, ita apud te religiosæ studium vigere reverentiæ, ut indefessae sollicitudinis continuatione pervigiles, quatenus in Ecclesia Dei quidquid ad cultum ejus pertinet novis quoque profectibus augeatur: et de caetero non aliquid satis officio putes, nisi sempef adjunxeris. Est tibi fideli cura specialis infixus propositus: et unde amabilis Deo propheta cum diceret, Ego semper in te speravi, Domine, devotionem hanc sibi non credens suffecisse, subjunxit: Et adjiciam super omnem laudem tuam. Amor verus non est solitus esse contentus obsequiis, et defectum sui charitas putat, nisi fervor dilectionis exæstuet. Videat licet inhaerentem præcordiis fidem, ut secrctorum speculator et cognitor Deus, non tamen dispensationem suam patitur occuli, aut thesaurum suum citra incrementum celari: jubet cultores suos arcanam reverentiam in aperto producere, et laudem suam personanti exsultatione cantare. Hæc ideo, quia in Arelatensi Ecclesia, super clericorum et monachorum excubias consuetas, puellarum quoque Dei noviter choros inslituisse te, directis litteris indicasti, poscens ut in præfato puellarum monasterio a te nuper condito nullam potestatem successores quandoque tui habere penitus permittantur, quatenus sacratæ Deo virgines ab omni inquietudine vel molestia absolutæ, omnipotenti Deo liberis mentibus valeant jugiter famulari. .