Latin
Sermo S. P. Benedicti
Anonymus, Opuscula 1.2
Unproofread scanNot analysed yet
Post quae verba, D. Maurum et socios sic effatus est: Vos autem, fratres charissimi, quos ad opus Domini construendum, ad illas dirigimus partes, viriliter agite et confortetur cor vestrum in sancto proposito et religione: procul dubio scientes quia quanto austeriora, causa salutis aliorum, in hujus via saeculi pertuleritis, tanto majora a Deo recipietis coelestium gaudia praemiorum. Nec vos ullo modo resolutio hujus nostri moestificet corpusculi: quoniam praesentior vobis ero carnis deposito onere, vestrique per Dei gratiam cooperator existam assiduus.