# Opuscula 1.3

Anonymus, Opuscula, Sermo S. P. Benedicti. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/opuscula/1.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/opuscula/1.3

Melius confirmari non potest sermo iste quam testimonio oculati simul et auriti testis, scilicet B. Fausti S. Pauli discipuli, ad quem et alios tres socios tendebant ultima verba hujus sermonis: venit enim in Galliam una cum B. Mauro, post cujus obitum, a fratribus Romam advocatus, et scribens jussu summi pontificis Vitam sancti Maurit haec ipsa verba sancto Benedicto ascribit. Sequitur sanctum Faustum Adrenaldus Floriacensis auctor antiquissimus (florebat siquidem anno 890) lib. i de Miraculis sancti Benedicti, cap. 6. Sanctus Faustus (inquit) Vitam beati Mauri composuit, ex quo opere nos quoque haec quae scripsimus mutuavimus; et immediate postea subjungit istum sermonem una cum epistola ad sanctum Maurum missa. Vide Surium tomo primo, et Arnoldum Uvion Ligni Vitae lib. i, cap. 1. Denique hujus sermonis veritatem videntur valde stabilire eum verba illa sancti Mauri quibus sanctum Roman, de obitu sancti Benedicti consolatur apud scriptorem antiquissimum Vitae sancti Romani in Bibliotheca Floriacensi, tum versus isti P. Damiani S. R. E. cardinalis, ubi de laudibus montis Cassini, his verbis:

---

Anonymus, Opuscula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1086/tmp1086/tmp1086.tmp1086.opp-lat1.xml.
