# Opuscula 2.1

Anonymus, Opuscula, Epistola Sancti Benedicti. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/opuscula/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/opuscula/2.1

ad sanctum maurum missa. Accipe, a…ectissime, extrema institutoris tui dona, quae et longum nostrum testentur amorem, et tibi ac commilitonibus tuis contra omnium perpetim munimen praebeant impedimenta malorum. Post expletam enim totam trinam vicenorum annorum decursionem, ex quo monasterialem adisti perfectionem, in gaudium Domini tui es introducendus: ut nobis hesterno die, postquam a nobis digressus es, Dominus ostendere est dignatus. Praedico etiam, ibi moram vos in eundo esse passuros, ac cum difficultate habilem locum inventuros, pro his quae et Deo ordinante perficientur, et quae inimicus humani generis molimine calliditatis suae in vos concitabit. Nusquam tamen benignitas misericordis Dei vobis deerit: sed potius differendo licet, ac desiderium animi vestri in longum experiendo, aliorsus quam speravimus aptissimam largiri dignabitur metationem. Jamque valeas felix in professione, felicior futurus in perventione.

---

Anonymus, Opuscula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1086/tmp1086/tmp1086.tmp1086.opp-lat1.xml.
