# Ordo Monasticus [Attributus] 19

Anonymus, Ordo Monasticus [Attributus], 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/ordo-monasticus-attributus/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/ordo-monasticus-attributus/19

Hora canonica, audito signo, cito ad orationem recurratur, et non contendant de aliquo: quod si contigerit, qui prius tacuerit sapientior reputetur. Ante horam vel post horam, nihil cibi percipiant: exceptis infirmis et infantibus, quorum imbecillitas a priore consideranda est. Non detrahat quis, aut detrahenti consentiat. Pacem inter se seminent fratres, non discordiam saecularium: fabulae longe sint ab eis. Statutis horis, non negligant opera manuum agere, quia virtus est animae et corporis: caeteris autem horis, lectioni vacent: et si fieri potest, in uno loco aut in claustro sedeant, ut invicem se videntes coarctentur, et sub silentio legant, et ne alius ad alium jungatur, nisi necessitas exposcat; id ipsum tamen sine inquietudine alterius fiat. Aestivo tempore unusquisque ad proprium locum pergat, cum summa cautela, et sine alterius perturbatione aut legat aut dormiat.

---

Anonymus, Ordo Monasticus [Attributus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1090/tmp1090/tmp1090.tmp1090.opp-lat1.xml.
