# Ordo Monasticus [Attributus] 20-22

Anonymus, Ordo Monasticus [Attributus], 20 to 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/ordo-monasticus-attributus/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/ordo-monasticus-attributus/20

Nullus ex fratribus suum aliquid dicat aut rem aliquam aut membrorum corporis, sed semper nostrum; hoc solum oportet dicere proprium, mea culpa; omnia quae Deus donat nobis communia esse debent, excepto peccato, quia ex nostra fragilitate est. Providendum magnopere est ut jussum domini abbatis de quacunque re impleatur sollicite, quia haec eadem obedientia, si recte perficitur, non illi ministratur qui praecipit, sed Deo; et si forte negligatur(quod absit), qui deliquerit, cito recurrat ad indulgentiam postulandam. Quando in choro ad psallendum stant, consona voce et corde psallant, et illi incipiant versum, qui prae caeteris utilius possint, ut ad primam vel secundam syllabam caeteri convenire possint pronuntiantes voce.

---

Anonymus, Ordo Monasticus [Attributus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1090/tmp1090/tmp1090.tmp1090.opp-lat1.xml.
