Latin
5 to 6
Anonymus, Origo Cantuum Et Cursum Ecclesiasticorum Ex Codice Vetustissimo 5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sed beatus Marcus evangelista, sicut refert Josephus et Eusebius in libro iv, totam Ægyptum vel Italiam taliier praedicaverunt, sicut unam Ecclesiam, ut omnis sanctus, vel Gloria in excelsis Deo, vel oratione Dominica, et Amen universi tam viri quam feminx decantarent. Tanta fuit sua prædicatio unita, et postea Evangelium ex ore Petri apostoli edidit. Beatus Hieronymus adfirmaL ipsum cursum qui dicitur præsente tempore Scottorum, beatus Marcus decantavit, et post ipsum Gregorius Nanzenzenus, quem Hieronymus suum magistrum esse adfirmat. Et beatus Basilius frater ipsius sancti Gregorii, Antonius, Paulus, Macharius, vel Johannes et Malchus secundum ordinem Patrum decantaverunt.