# Origo Cantuum Et Cursum Ecclesiasticorum Ex Codice Vetustissimo 8-11

Anonymus, Origo Cantuum Et Cursum Ecclesiasticorum Ex Codice Vetustissimo, 8 to 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/origo-cantuum-et-cursum-ecclesiasticorum-ex-codice-vetustissimo/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/origo-cantuum-et-cursum-ecclesiasticorum-ex-codice-vetustissimo/8

Et postea in Britanniis vel Scottis prædicaverunt quae Vita Germani episcopi Antisiodorensis, et Via beati Lupi adfirmat, qui beatum Palricium spiritaliter litteras sacras docuerunt atque enutrierunt, et ipsum episcopum pro eorum prædicatione archiepiscopum in Sconiis et Britanniis posucrunt, qui vixit annos centum quinquaginta tres, et ipsum cursum ibiJem decantavit. Et post ipsum beatus Wandilochus senex, et beatus Gomogillus, qui habuerunt in eorum monasterio monachus circiler tria milia. Inde beatus Wandilochus in praedicationis mini- Rterium abbato Gomogillo missus est; et beatus Columbanus partibus Galliarum destinati sunt Luxogilum monasterium, et ibidem ipsum cursum decanta. verunt. Et inde postea percrebuit formam sanctitatis eorum per uuiversum orbem terrarum, et multa cœnobia ex eorum doctrina tam virorum quam puellarum sunt congregata. Et postea inde sumpsit exordium sub beato Columbano, quod ante beatus Marcus evangelista decantavit, et si nos non creditis, inquirite in Vita beati Columbani et beati Eastasi abbatis, plenius invenietis, et dicta beati Attheleti abbatis Ebovensis. Est alius cursus orientalis a sancto Cromacio el Eliodoro et beato Paulino, seu et Athanasio epi. scopo editus, que in Gallorum consuetudinem non habetur, quae sanctus Macharius decantavit, hoc est, per duodenas, hoc est, unaquaeque hora.

---

Anonymus, Origo Cantuum Et Cursum Ecclesiasticorum Ex Codice Vetustissimo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1230/tmp1230/tmp1230.tmp1230.opp-lat1.xml.
