Latin
1
Anonymus, Regula Consensoria Monachorum 1
Unproofread scanNot analysed yet
I. Communi definitione decrevimus apud nos, quod nunquam post modum ab ullo poterit infringi. Residentibus nobis in monasterio in nomine Domini nostri Jesu Christi omnibus placuit, secundum apostolicam traditionem, unum sentire et communiter possidere; sicut scriptum est: Unum sentientes in Domino (Act. ii). Et nemo quidquam proprium vindicet: sed sicut scriptum est in Actibus apostolorum: Habentes omnia communia, et nemo quidquam suum esse dicebat (Ibid.) ,quod et nobis scriptum est. In Domino ergo jure observationis et legis nes teneamus, et in co usque in finem permaneamus: quoniam scriptum est: Qui permanserit usque in finem, hic salvus erit (Matth. x).