Latin
10
Anonymus, Regula Consensoria Monachorum 10
Unproofread scanNot analysed yet
LECTORI. Consensoriae monachorum, quam sacrae antiquitatis mangones hactenus pro Regula S. Augustini venditarunt, aliud veteris Regulae fragmentum subjungo, quod itidem sub Augustiniano nomine delitescit, a quo doctissimi gravissimique viri jure merito id jampridem abjudicarunt. Nam Augustinum nonnisi unam regulam, eamque virginibus scripsisse certum est, quam nos infra suo loco exhibemus. Tertiam vero illam, de Vita eremitica ad sororem, longius ab Augustini mo styloque abesse res ipsa indicat, et nos U, Aelredi Rievallensis in Anglia abbatis esse certo scimus, qui circa minum Christi 1150 vixit. Fors faveat, ut hujus quoque fragmenti auctor vel aetas certioribus indiciis innotescat.