# Regula Consensoria Monachorum 2

Anonymus, Regula Consensoria Monachorum, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/regula-consensoria-monachorum/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/regula-consensoria-monachorum/2

II. Si quis autem venire desiderat ad congregationem fratrum, qui in unum esse videntur, non ignorans Evangelii dictum, quo dixit: Vendat omnia sua, eroget egenis et pauperibus (Matth. xix). Et iterum: Abneget semetipsum sibi, et tollat crucem suam, et sequatur Christum (Luc. ix). Et ne tractet in corde suo de victu, aut vestimento, et caeteris, quae necessaria sunt corpori, ipso Domino in Evangelic praemonent… et dicente: Nolite cogitare dicentes: Quid edetis, au· quid vestiemini? heee enim gentes cogitant. Scit enim Pater vester, quia horum omnium indigetis, Quaerite regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia apponentur vobis (Matth. vi).

---

Anonymus, Regula Consensoria Monachorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1096/tmp1096/tmp1096.tmp1096.opp-lat1.xml.
