# Regula Monachorum Cujusdam Patris 11

Anonymus, Regula Monachorum Cujusdam Patris, 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/regula-monachorum-cujusdam-patris/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/regula-monachorum-cujusdam-patris/11

XII. Nihil quaerere debemus ex bis quae ad saeculum pertinent, praeter quotidianum panem nostrum, ot breve vestimentum, quo induamur. Haec ipsa sina sollicitudine a nobis requirantur; ne inveniamur aliquando de regno Dei non cogitare, et dicatur da nobis: Haec omnia gentes requirunt (Matth. vi). Ve- … tamen monachos semper oportet laborare, et sine sollicitudine vitam suam transigere: omnia quaecunque laboraverint, excepto, ut supra diximus, pane exiguo et vestimento, pauperibus distribuant· Cura pauperum semper facienda est, el omnia nostra cum charitate fiant; et sine charitate infructuosa sunt apud Deum opera nostra.

---

Anonymus, Regula Monachorum Cujusdam Patris, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1095/tmp1095/tmp1095.tmp1095.opp-lat1.xml.
