# Regula Monachorum Cujusdam Patris 12-13

Anonymus, Regula Monachorum Cujusdam Patris, 12 to 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/regula-monachorum-cujusdam-patris/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/regula-monachorum-cujusdam-patris/12

XIII. Arbitrio uniuscujusque senioris relinquendum est. unde annuum panem monasterio suo provideat: si ex sarculo aut bubus, ut aliquibus mos est, sicut nobis; aut artificiis, sive negotiis, sive ex conductione mercedis, sive ex quolibet opere. XIV. Non magnopere curandum est quomodo unusquisque laboret, sed quomodo unusquisque vivat. Quomodo ros et ratio et situs loci unicuique permiserit, semper laborandum est, et lex Dei, qua sive visibilia sive invisibilia continet, observanda est: et nihil ex mandatis Dei, sive magnum sive minimum, praetereundum est: Quia qui transgreditur unum, factus est omnium reus (Jac. ii).

---

Anonymus, Regula Monachorum Cujusdam Patris, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1095/tmp1095/tmp1095.tmp1095.opp-lat1.xml.
