# Regula Monachorum Cujusdam Patris 2

Anonymus, Regula Monachorum Cujusdam Patris, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/regula-monachorum-cujusdam-patris/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/regula-monachorum-cujusdam-patris/2

II. Primum omnium Deus timendus et diligendus est ex totis viribus (Luc. x): et proximus magnopere diligendus est, secundum mandatum Domini III. Deinde virtue obedientiae expetenda est, et secundum vires uniuscujusque exercenda est: et ad primum verbum senioris omnes, qui audierint ex fratribus, assurgere oportet: et qui non surrexerit, veniam petat, et poeniteat, quantum judicaverit senior; et impleat quod jussus est, licet durum videatur. Obedient ia usque ad mortem facienda est, secundum exemplum Domini, obedientis Patri usque, ad mortem (Phil. II). Et unumquemque oportet fratri suo servire, sicut abbati proprio vel patri: sicut Apostolus dicit: Servite invicem in timore Christi (Ephes. v). Et iterum: Omnia vestra cum charitate fiant (I Cor. xxxvi).

---

Anonymus, Regula Monachorum Cujusdam Patris, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1095/tmp1095/tmp1095.tmp1095.opp-lat1.xml.
