Latin
20 to 22
Anonymus, Regula Monachorum Cujusdam Patris 20-22
Unproofread scanNot analysed yet
XXI. Monachos in curribus et in equis discurrere, praeter infirmos, sed debiles et claudos, non permittimus. Si autem hoc fecerint, alieni sint ab unitate fratrum. XXII. Fratribus, quibus habitatio in sterili terra, id est, absque pane, et sunt in montanis et fructuosis, modicum lactis permittimus cum aqua mixtum. Habitare autem monacho uno cum feminis, id est, cum matribus et sororibus, nou permittimus. XXIII. Quomodo nos obedire ei oportet, qui nos ad opus mandati cohortatur? Sicut infans obtemperat nutrici, sive quae ad ubera sua eum invitat; imo si quid promptius et celerius, pro eo quod multum pretiosior vita futura quam praesens, obedire usque ad mortem oportet.