# Regula Monachorum Cujusdam Patris 23

Anonymus, Regula Monachorum Cujusdam Patris, 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/regula-monachorum-cujusdam-patris/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/regula-monachorum-cujusdam-patris/23

XXIV. Quomodo seniorem oportet fieri ad fratres? Tanquam si nutrix foveat parvulos suos, diligens et confortans singulos; et viam perfectionis eis aperiat; et ipse procedat in omni perfectione, et sanctitate cordis et corporis; et sine ulla exceptione personarum omnes pariter el sincera dilectione, tanquam natos proprios, ex toto corde diligat. Si vero viderit aliquem illorum mandatum Domini praeterire, non ira erga eum moveatur, sed commiseratione et compassione; secundum illum qui dixit: Quis infirmatur et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. xi)? Si vero negligens in his quae ad usus corporis et animae pertinent, sine dubio subjicietur illi sententiae, quae dicit: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi bibere (Matth. xxv): et ea quae sequuntur. Et, maledictus homo qui facit opera Dei negligenter. (Jer. XLVII).

---

Anonymus, Regula Monachorum Cujusdam Patris, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1095/tmp1095/tmp1095.tmp1095.opp-lat1.xml.
