# Regula Monachorum Cujusdam Patris 24-26

Anonymus, Regula Monachorum Cujusdam Patris, 24 to 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/regula-monachorum-cujusdam-patris/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/regula-monachorum-cujusdam-patris/24

XXV. Si quis ex senioribus el abbatibus iracundus inventus fuerit, notetur usque corrigatur. Si vero ab boc vitio insanabilis fuerit, ab imperio fratrum destruendus est, quoniam sive juste, sive injuste, irasci non oportet. XXVI. Si quis seniori suo detraxerit, non seniori detrahit, sed Domino, cui opus facit senior. Si vero hoc frequent er faciat, abscindatur a fraternitate ac sollicitudine fraterni corporis. Si vero paeniteat, remittenda sunt peccata sua. Detrahentem, inquit Propheta, secreto proximo suo, hunc persequebar. (Psal. c). XXVII. Si quis inventus fuerit in aliquo spernere seniorem suum, non hominem spernit, sed Deum, et reliqua. Si quis hoc faciat, paeniteat, et reconciliabitur seniori suo. Et omnia quaeeunque senior praeceperit, secundum mandatum Domini explenda sunt.

---

Anonymus, Regula Monachorum Cujusdam Patris, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1095/tmp1095/tmp1095.tmp1095.opp-lat1.xml.
